Dum rotula Molitoris praelo premitur, premit Mors alium usq[ue] ad interclusionem Spiritus, quem probe dispositus post tolleratos 4. mensium praedominantis bilis cruciatus, & acutus colicae puncturas reddidit Creatori F. Adalbertus Fendt Diaconus duodecimo currentis novi Anni die Sacramentis omnibus rite munitus: Forte, cum esset Iuvenis 23. annoru[m] Raptus Est, Ne Malitia Mutaret Intellectum Eius; saltem credimus, eum consumatum in brevi explesse tempora multa, quod inuebat inventum in vestibus cum Rosario cilicium; videtur enim Rosam inter spinas, sine quibus non nascitur, conservare voluisse. Si quid patitur, agite compassive, Delicta Iuventutis, Et Ignorantias Eius Ne Meminerit Dominus